domingo, 12 de abril de 2020

LUX OPTATA CLARUIT !!!


Lux optata claruit é um canto popular medieval catalão/francês do século XIII e que possui uma mensagem pela conversão dos judeus da região. Apreciem! Canto do Llibre Vermell de Montserrat Vídeo feito por: Dennim Cancino Música por: New London Consort Letra: LUX OPTATA CLARUIT / gaude Syon filia ! Virga que iam aruit / virga succi nescia, virga Jesse floruit / juxta vaticinia, / cum gloria. // Gignitur / nascitur / Christus, sicut voluit / divina clemantia. Hoc in hoc / hoc in hoc / hoc in hoc sollempnio / concinat hec concio. Nascendi primordia / subiit humanitas; induit servilia / suprema regalitas lactat patrem filia / quem parit virginitas, / cum gloria. // Angitur / frangitur / hostilis protervia / et ejus potentia. Hoc in hoc / hoc in hoc / hoc in hoc sollempnio / concinat hec concio. Quicquid fuit mysticum / Testamento veteri quicquid esset typicum / Moyses et ceteri, fructum per Daviticum / decet patefieri, / cum gloria. // Judea, / gens rea / Regem crede celicum, / per quem sumus liberi Hoc in hoc / hoc in hoc / hoc in hoc sollempnio / concinat hec concio. Gens digna supplicio, / Danielem legitis; quod deficit unctio / pridem intellegitis; Missum celi solio / messyan non creditis, / cum gloria. // oritur / moritur / per mundi remedio / per mundi remedio Hoc in hoc / hoc in hoc / hoc in hoc sollempnio / concinat hec concio.

Nenhum comentário:

Postar um comentário